라틴어 문장 검색

Inquirendum enim est inter mensuras istas motuum, quantam compressionem aut extensionem corpora (pro natura ipsorum) facile et libenter patiantur, et ad quem terminum reluctari incipiant, adeo ut ad extremum Non Ultra ferant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:4)
Etiam ad probandum qualem extensionem (non minus quam compressionem) pateretur aer, tale quippiam practicavimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 424:1)
At solidiora, sicca, aut magis compacta, qualia sunt lapides et ligna, necnon metalla, multo adhuc minorem compressionem aut extensionem, et fere imperceptibilem ferunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:1)
et tamen longe major posset fieri extensio eorum, quam illa ullo modo patiuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:24)
vel per compressiones, extensiones, agitationes, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 478:3)
2. De secundo vero modo ex septem praedictis illud imprimis notandum est, valere certe compressiones et hujusmodi violentias ad motum localem, atque alia id genus, potentissime;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:1)
Etiam simile quiddam faciendum erat circa extensionem aeris in ovis vitreis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:21)
Et caveat imprimis quivis a consortio hominum iracundorum, et qui facile inimicitias suscipiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:48)
Verum illud imprimis observationem meretur, quod huiusmodi homines qui (ut Cicero loquitur de Pompeio) sui sunt amantes sine rivale.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 2:6)
At bellum externum instar caloris ex motu, qui valetudini imprimis conducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 13:5)
Quandoquidem igitur mos, veluti summus sit humane vitae moderator et magistratus, curae sit imprimis ut mores bonos asciscamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:18)
Quinetiam cavere imprimis ne, dum foenore feramur in melius, intercipiamur et incidamus in peius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:10)
Illud autem pro inconcusso tenendum, florere rempublicam imprimis cum pecuniae dispergantur, non concerventur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:11)
Id autem cum ratione postulare nequis nisi aut natura rei talis sit quae praecedere debeat, aut alteri commode insinuare possis illum opera tua in aliis usurum, aut denique habearis ipse pro homine imprimis integro et verace.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:14)
Nam eos qui benignius tractantur impense grates reddet, caeteros imprimis officiosos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION